Euchari - Gregorian

歌手:Gregorian · 专辑:留声机百大之四十六 · 发行:2008-01-01
歌曲信息
歌曲名:Euchari
歌手:Gregorian
所属专辑:留声机百大之四十六
发行时间:2008-01-01
介绍:《Euchari - Gregorian》Gregorian & Gregorian演唱的歌曲,由未知作词、未知作曲。 如果你觉得好听,欢迎分享给朋友一起看看歌词,一起支持歌手!
Euchari - Gregorian 文本歌词
O Euchari - Christopher Page/Gothic Voices/Emily Van Evera
Composed by:Hildegard von Bingen
O Euchari
In leta via ambulasti
Ubi cum Filio Dei mansisti
Illum tangendo
Et miracula eius que fecit videndo
Tu eum perfecte amasti
Cum sodales tui exterriti erant
Pro eo quod homines erant
Nec possibilitatem habebant
Bona perfecte intueri
Tu autem in ardenti amore
Plene caritatis
Illum amplexus es
Cum manipulos preceptorum eius
Ad te collegisti
O Euchari
Valde beatus fuisti
Cum Verbum Dei te in igne columbe imbuit
Ubi tu quasi aurora illuminatus es
Et sic fundamentum ecclesie edificasti
Et in pectore tuo
Choruscat dies
In quo tria tabernacula
Supra marmoream columpnam
Stant in civitate Dei
Per os tuum Ecclesia ruminat
Vetus et novum vinum
Videlicet poculum sanctitatis
Sed et in tua doctrina
Ecclesia effecta est racionalis
Ita quod supra montes clamavit
Ut colles et ligna se declinarent
Ac mamillas illius sugerent
Nunc in tua clara voce
Filium Dei ora pro hac turba
Ne in cerimoniis Dei deficiat
Sed ut vivens holocaustum
Ante altare Dei fiat
Euchari - Gregorian LRC歌词
当前歌曲暂无LRC歌词
其他歌词